Latin Text 1] Invictissime Imperator, Caesar Auguste, domine clementissime. Quum Vestra Caesarea Maiestas indixerit conventum Imperii Augustae, ut deliberetur de auxiliis contra Turcam, atroccissimum, haereditaium atque veterem Christiani nominis ac religionis hostem, quomodo illiuis scilicet furori et conatbisu durabili et perpetuo belli apparaturesisite possit, 2] deinde et de dissensionibus in causa nostrae sanctae religionis et Christianae fidei, et ut in hac causa religionis partium opiniones ac sententiae inter sese in caritate, lenitate et mansuetudine mutua audiantur coram, intelligantur et ponderentur, ut illis, 3] quae utrimque in Scripturis secus tractata aut intellecta sunt, sepositis et correctis, re illae ad unam simplicem veritatem et Christianam concordiam componantur et reducantur; 4] ut de cetero a nobis una, sincera et vera religio colatur et servetur, ut, quemadmodum sub uno Christo sumus et militamus, ita in una etiam ecclesia Christiana in unitate et concordia vivere possimus;Quumque nos infra scripti Elector et Principes cum aliis, 5] qui nobis coniuncti sunt, perinde ut alii Electores et Principes et Status ad praedicta [*praefata] comitia evocati sumus [simus], ut Caesareo mandato abedienter obsequeremur, mature venimus Augustam et, quod citra iactantiam dictum voumus, inter primos affuimus....