Latin Text 1] Invictissime Imperator, Caesar Auguste, domine clementissime. Quum Vestra Caesarea Maiestas indixerit conventum Imperii Augustae, ut deliberetur de auxiliis contra Turcam, atroccissimum, haereditaium atque veterem Christiani nominis ac religionis hostem, quomodo illiuis scilicet furori et conatbisu durabili et perpetuo belli apparaturesisite possit, 2] deinde et de dissensionibus in causa nostrae sanctae religionis et Christianae fidei, et ut in hac causa religionis partium opiniones ac sententiae inter sese in caritate, lenitate et mansuetudine mutua audiantur coram, intelligantur et ponderentur, ut illis, 3] quae utrimque in Scripturis secus tractata aut intellecta sunt, sepositis et correctis, re illae ad unam simplicem veritatem et Christianam concordiam componantur et reducantur; 4] ut de cetero a nobis una, sincera et vera religio colatur et servetur, ut, quemadmodum sub uno Christo sumus et militamus, ita in una etiam ecclesia Christiana in unitate et concordia vivere possimus;Quumque nos infra scripti Elector et Principes cum aliis, 5] qui nobis coniuncti sunt, perinde ut alii Electores et Principes et Status ad praedicta [*praefata] comitia evocati sumus [simus], ut Caesareo mandato abedienter obsequeremur, mature venimus Augustam et, quod citra iactantiam dictum voumus, inter primos affuimus. 6] Quum igitur V.C.M. Electoribus, Principibus et aliis Statibus Imperii etiam hic Augustae sub ipsa initia horum comitiorum inter cetera proponi fecerit, quod singuli status imperii vigore Caesarei edicti suam opinionem et senteniam in Germanica et Latina lingua proponere debeant atque offere; 7] et habita deliberatione proxima feria quarta rursum responsum est, V.C.M. nos proxima feria sexta artiulos nostrae confessionis pro nostra parte oblaturos esse: ideo, ut V.C.M. voluntati obsequamur, 8] offerimus in hac religionis causa nostrorum concionatorum et nostram confessionem, cuiusmodi doctrinam ex Scripturis Sanctis et puro Verbo Dei hactenus illi in nostris terris, ducatibus, ditionibus et urbibus tradiderint ac in ecclesiis tractaverint. 9] Quodsi et ceteri Electores, Principes ac Status Imperii similibus scriptis, Latinis scilicet et Germanicis, iuxta praedictam Caesaream propositionem suas opiniones in hac causa relgionis produxerint: 10] hic nos coram V.C.M. tanquam domino nostro clementissimo paratos offerimus, nos cum praefatis Princi;ibus et amicis nostris de tolerabilibus modis ac viis amice conferre, ut quantum honeste fieri potest, conveniamus, et re inter nos, partes, citra odiosam contentionem pacifice agitata, Deo dante, dissensio dirimatur et ad unam veram concordem religinem reducatur; 11] sicut omnes sub uno Christo sumus et militamus et unum Christum confiteri debemus, iuxta tenorem edicti V.C.M., et omnia ad veritatem Dei perducantur, id quod ardentissimis votis a Deo petimus. 12] Si autem, quod ad ceteros Electores, Principes et Status, ut partem alteram, attinet, haec tractatio causae relgionis eo modo, quo V. C. M. agendam et tractandam sapienter duxit, scilicet cum tali mutua praesentatione scripturm ac sedata collatione inter nos non processerit, nec aliquo fructu facta fuerit: 13] nos quidem testatum clare relinquimus, hic nihil nos, quod ad Christianam concordiam (quae cum Deo et bona conscientia fieri possit) conciliandum conducere queat, ullo modo detrectare; 14] quemadmodum et V. C. M., deinde et ceteri Electores et Status Imperii et omnes, quicunque sincero relgionis amore ac studio tenentur, quicunque hanc causam aequo animo audituri sunt, ex hac nostra es nostrorum confessione hoc clementer cognoscere et intelligere dignabuntur. 15] Quum etiam V. C. M. Electoribus, Principibus et reliquis Statibus Imperii non una vice, sed saepe clementer significaverit et in comitiis Spirensibus, quae anno Domini cet. XXVI. habita sunt, ex data et praescripta forma Vestrae Caesareae instructionis et comissionis recitrari et publice praelegi fecerit: 16] V. M. in hoc negotio relgionis ex causis certis, quae V. M. nomine allegatae sunt, non velle quidquam determinare, nec concludere posse, se apud Pontificem Romanum pro officio V. C. M. diligenter daturam operam de congregando concilio generali. 17] Quemadmodum idem latius expositum est ante annum in publico proximo conventu, qui Spirae congregatus fuit. 18] Ubi V. C. M. per Dominum Ferdinandum, Bohemiae et Ungariae Regem, amincum et dominum clementem nostrum, deinde per Oratorem et Commissarios Caesareos haec inter cetera proponi fecit, quod V. C. M. intellexisset et expendisset Locum-tenentis V. C. M. in Imperio et Praesidentis et Consiliariorum in regimine et Legatorum ab aliis Statibus, qui Ratisbonae convenerant, 19] deliberationem de concilio congregando, et quod iudicaret etiam V. C. M. utile esse, ut congregaretur concilium, et quia causae, quae tum tractabantur inter V. C. M. et Romanum Pontificem, vicinae essent concordiae et Christianae reconciliationi, non dubitaret V. C. M., quin Romanus Pontifex adduci posset ad habendum generale concilium: 20] ideo significabat se V. C. M. operam daturam, ut praefatus pontifex maximus una cum V. C. M. tale generale concilium primo quoque tempore emissis litteris publicandum congregare consentiret. 21] In eventum ergo talem, quod in causa religionis dissensiones inter nos et partes amice et in caritate non fuerint compositae, tunc coram V. C. M. hic in omni obedientia nos offerimus ex superabundanti comparituros et causam dicturos in tali generali, libero et Christiano concilio, de quo congregando in omnibus comitiis imperialibus, quae quidem annis Imperii V. C. M. habita sunt, per Electores, Principes et reliquos Status Imperii semper concorditer actum et congruentibus suffragiis conclusum est. 22] Ad cuius etiam generalis concilii conventum, simul et ad V. C. M. in hac longe maxima et gravissima causa iam ante etiam debito modo et in forma iuris provocavimus et appellavimus. 23] Cui appellationi ad V. C. M. simul et concilium adhuc adhaeremus, neque eam per hunc vel alium tractatum (nisi causa inter nos et partes iuxta tenorem Caesareae proximae citationis amice in caritate composita, sedata et ad Christianam concordiam reducta fuerit) deserere intendimus aut possumus; 24] de quo hic etiam solenniter et publice protestamur. Art. I. De Deo. 1] Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae synodi de unitate essentiae divinae et de tribus personis verum et sine ulla dubitatione credendum esse, 2] videlicet, quod sit una essentia divina, quae et appellatur et est Deus, aeternus, incoporeus, impartibilis, immensa potentia, sapientia, bonitate, Creator et Conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium; 3] et tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et coaeternae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. 4] Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac causa scriptores ecclesiastici, ut sinificet non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit. 5]Damnant omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut Manichaeos, qui duo principia ponebant, bonum et malum, item Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum similes. 6] Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, quum tantum unam personam esse contendant, de Verbo et de Spiritu Sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personae distinctae, sed quod Verbum significet verbum vocale et Spiritus motum in rebus creatum. Art. II. De Peccato Originis 1] Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, secundum naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum et cum concupiscentia, 2] quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum, damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non renascuntur per baptismum et Spiritum Sanctum. 3] Damnant Pelagianos et alios, qui vitium orignis negant esse peccatum et, ut extenuent gloriam meriti et beneficiorum Christi, disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo iustificare posse. Art. III. De Filio Dei. 1] Item docent, quod Verbum, hoc est, Filius Dei, assumserit humanam naturam in utero beatae Mariae virginis, 2] ut sint duae naturae, divina et humana, in unitate personae inseparabiliter coniunctae, unus Christus, vere Deus et vere homo, natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus et sepultus, 3] ut reconciliaret nobis Patrem et hostia esset non tantum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis. 4] Idem descendit ad inferos et vere resurrexit tertia die, deinde ascendit ad coelos, ut sedeat at dexteram Patris, et perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis, 5] sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu Sancto, qui regat, consoletur ac vivificet eos ac defendat adversus diabolum et vim peccati. 6] Idem Christus palam est rediturus, ut iudicet vivos et mortuos etc. iuxta Symbolum Apostolorum. Art. IV. De Iustificatione. 1] Item docent, quod homines non possint iustificari coram Deo propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis iustificenter propter Christum per fidem, 2] quum credunt se in gratiam recipi et peccata remitti propter Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit. 3] Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso, Rom. 3 et 4. Art. V. De Ministerio Ecclesiastico. 1] Ut hanc fidem consequamur, institutum est ministerium docendi evangelii et porrigendi sacramenta. Nam per Verbum et sacramenta tamquam per instrumenta donatur Spiritus Sanctus, 2] qui fidem efficit, ubi et quando visum est Deo, in iis, qui audiunt evangelium, 3] scilicet quod Deus non propter nostra merita, sed propter Christum iustificet hos, qui credunt se propter Christum in gratiam recipi. 4] Damnant Anabaptistas et alios, qui sentiunt Spiritum Sanctum contingere sine Verbo externo hominibus per ipsorum praeparationes et opera. Art. VI. De Nova Obedientia. 1] Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et quod oporteat bona opera mandata a Deo facere propter voluntatem Dei, non ut confidamus per ea opera iustificationem coram Deo mereri. 2] Nam remission peccatorum et iustificatio fide apprehenditur, sicut testatur et vox Christi Luc. 17, 10: Quum feceritis haec omnia, dicite: Servi inutiles sumus. Idem docent et veteres scriptores ecclesiastici. 3] Ambrosius enim inquit: Hoc constitutum est a Deo, ut, qui credit in Christum, salvus sit sine opere, sola fide gratis accipiens remissionem peccatorum. Art. VII. De Ecclesia. 1] Item docent, quod una sancta ecclesia perpetuo mansura sit. Est autem ecclesia congregatio sanctorum, in qua evangelium recte docetur et recte administrantur sacramenta. 2] Et ad veram unitatem ecclesiae satis est consentiere de doctrina evangelii et administratione sacramentorum. 3] Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas, seu ritus aut ceremonias ab hominibus institutas. 4] Sicut inquit Paulus Eph. 4, 5. 6: Una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium etc. Art. VIII. Quid sit Ecclesia. 1] Quamquam ecclesia proprie sit congregatio sanctorum et vere credentium, tamen, quum in hac vita multi hypocritae et malii admixti sint, licet uti sacramentis, quae per malos administrantur, iuxta vocem Christi Math.23,2: Sedent scribae et Pharisaei in cathedra Mosis etc. 2] Et sacramenta et Verbum propter ordinationem et mandatum Christi sunt efficacia, etiamsi per malos exhibeantur. 3] Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti ministerio malorum in ecclesia, et sentibant ministerium malorum inutile et inefficax esse. Art. IX. De Baptismo. 1] De baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem, 2] quodque per baptismum offeratur gratia Dei, et quod pueri sint baptizandi, qui per baptismum oblati Deo recipiantur in gratiam Dei. 3] Damnant Anabaptistas, qui improbant baptismum puerorum et affirmant pueros sine baptismo salvos fieri. Art. X. De Coena Domini. 1] De coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere adsint et distribuantur vescentibus in coena Domini; 2] et improbant secus docentes. Art. XI. De confessione. 1] De confessione docent, quod absolutio privata in ecclesiis retinenda sit, quamquam in confessione non sit necessaria omnium delictorum enumeratio. 2] Est enim impossibilis iuxta Psalmum 19, 13: Delicta quis intelligit? Art. XII. De Poenitentia. 1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere possit remissio peccatorum quocunque tempore, quum convertuntur, 2] et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam absolutionem impertiri debeat. 3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus. 4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu absolutione, 5] et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam et ex terroribus liberat. 6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae. 7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse amittere Spiritum Sanctum; 8] item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint. 9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post baptismum redeuntes ad poenitentiam. 10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per satisfactiones nostras. Art. XIII. De Usu Sacramentorum. 1] De usu sacramentorum docent, quod sacramenta instituta sint, non modo ut sint notae professionis inter homines, sed magis ut sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos, 2] ad excitandam et confirmandam fidem in his, qui utuntur, proposita. Itaque utendum est sacramentis ita, ut fides accedat, quae credat promissionibus, quae per sacramenta exhibentur et ostenduntur. 3] Damnant igitur illos, qui docent, quod sacramenta ex opere operato iustificent, nec docent fidem requiri in usu sacramentorum, quae credat remitti peccata. Art. XIV. De Ordine Ecclesiastico. De ordine ecclesiastico docent, quod nemo debeat in ecclesia publice docere aut sacramenta administrare, nisi rite vocatus. Art. XV. De Ritibus Ecclesiasticis. 1] De ritibus ecclesiasticis docent, quod ritus illi servandi sint, qui sine peccato servari possunt et prosunt ad tranquillitatem et bonum ordinem in ecclesia, sicut certae feriae, festa et similia. 2] De talibus rebus tamen admonetur homines, ne conscientiae onerentur, tamquam talis cultus ad salutem necessarius sit. 3] Admonentur etiam, quod traditiones humanae institutae ad placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis adversentur evangelio et doctrinae fidei; 4] quare vota et traditiones de cibis et diebus etc. institutae ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis inutiles sint et contra evangelium. Art. XVI. De Rebus Civilibus. 1] De rebus civilibus docent, quod legitimae ordinationes civiles sint bona opera Dei, 2] quod Christianis liceat gerere magistratus, exercere iudicia, iudicare res ex imperatoriis et aliis praesentibus legibus, supplicia iure constituere, iure bellare, militare, lege contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus magistratibus dare, ducere uxorem, nubere. 3] Damnant Anabaptistas, qui interdicunt haec civilia officia Christianis. 4] Damnant et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant in timore Dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis, quia evangelium tradit iustitiam aeternam cordis. 5] Interim non dissipat politiam aut oeconomiam, sed maxime postulat conservare tamquam ordinationes Dei et in talibus ordinationibus exercere caritatem. 6] Itaque necessario debent Christiani obedire magistratibus suis et legibus; 7] nisi quum iubent peccare, tunc enim magis debent obedire Deo quam hominibus. Act. 5, 29. Art. XVII. De Christi Reditu ad Iudicium. 1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi ad iudicandum, 2] et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam aeternam et perpetua gaudia, 3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine crucientur. 4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac diabolis finem poenarum futurum esse. 5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint, ubique oppressis impiis. Art. XVIII. De Libero Arbitrio. 1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res rationi subiectas. 2] Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei, 1 Cor. 2, 14; 3] sed haec fit in cordibus, quum per Verbum Spiritus Sanctus concipitur. 4] Haec totidem verbis dicit Augustinus lib. III. Hypognosticon: Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem iudicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quae ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum in operibus vitae praesentis, tam bonis quam etiam malis. 5] Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutire, artem discere diversarum rerum bonarum, vel quidquid bonum ad praesentem pertinet vitam. 6] Quae omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso et per ipsum sunt et esse coeperunt. 7] Malis vero dico, ut est velle idolum colere, velle homicidium etc. 8] Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu Sancto solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere, item praecepta Dei facere quoad substantiam actuum. 9] Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit (potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem, patientiam etc. Art. XIX. De Causa Peccati. De Causa peccati docent, quod, tametsi Deus creat et conservat naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicet diaboli et impiorum, quae, non adiuvante Deo, avertit se a Deo, sicut Christus ait Ioh. 8, 44: Quum loquitur mendacium, ex se ipso loquitur. Art. XX. De Bonis Operibus. 1] Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant. 2] Nam scipta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia simili agrumento testantur, quod utiliter docuerint de monibus vitae generibus et officiis, quae genera vitae, quae opera in qualibet vocatione Deo placeant. 3] De quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum puerilia et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias, certa ieiunia, fraternitates, peregrinationes, cultus sanctorum, rosaria, monachatum et simila. 4] Haec adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde praedicant haec inutilia opera ut olim. 5] Praeterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum erat silentium. 6] Docent nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem et opera, et dicunt nos fide et operibus iustificare. 7] Quae doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest consolationis quam vetus ipsorum doctrina. 8] Quum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia praecipuam esse, tamdiu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum verstatm esse in ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt ecclesias: 9] Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem reconcilietur Pater. 10] Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis veribus viam ad Deum, quum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6: Ego sum via, veritas et vita. 11] Haec doctina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2, 8: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est, non ex operibus etc. 12] Et ne quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem excogitari, tota haec causa habet testimonia patrum. 13] Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et iustitiam fidei contra merita operum. 14] Et similia docet Ambrosius [Prosper Aquitanus] De vocatione Gentium et alibi. Sic enim inquit De Vocatione Gentium: Vilesceret redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum praerogativa succumberet, si iustificatio, quae fit per gratiam, meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset operantis. 15] Quamquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen experiuntur piae ac pavidae conscientiae plurimum eam consolationis afferre, quia conscientiae non possunt reddi tranquillae per ulla opera, sed tantum fide, quum certao statuunt, quod propter Christum habeant placatum Deum, 16] quemadmodum Paulus docet Rom. 5,1: Iustificati per fidem, pacem habemus apud Deum. 17] Tota haec doctrina ad illud certamen perterrefactae conscientiae referenda est, nec sine illo certamine intelligi potest. 18] Quare male iudicant de ea re homines imperiti et profani, qui christianam iustitiam nihil esse somniant nisi civiliem et philosophicam iustitiam. 19] Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex evangelio consolationem. 20] Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria, sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam. 21] Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis. 22] Ideo magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis, sed scirent, fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem peccatorum et iustificationem. 23] Admonetur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet tantum historiae notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed significet fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam effectum historiae, videlicet hunc articulum, remissionem peccatorum, quod videlicet per christum habeamus gratiam, iustitiam et remissionem peccatorum. 24] Iam qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere novit Deum, scit se ei curae esse, invocat eum, denique non est sine Deo, sicut gentes. 25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere: remissionem peccatorum. Ideo deum tamquam hostem oderunt, non invocant eum, nihil boni ab eo exspectant. 26] Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et docet in Scripturis nomen fidei accipi non pro notia, qualis est in impiis, sed profiducia, quae consolatur et erigit perterrefactas mentes. 27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei. 28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia. 29] Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint. 30] Sic enim ait Ambrosius [De Vocatione Gentium]: Fides bonae voluntatis et iustae actionis genitrix est. 31] Nam humanae vires sine Spiritu Sancto plenae sunt impiis affectibus et sunt imbeciliores, quam ut bona opera possint efficere coram Deo. 32] Adhaec sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera; 33] quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati honeste vivere, tamen id non poturerunt efficere, sed contaminati sunt multis manifestis sceleribus. 34] Talis est imbecillitas hominis, quum est sine fide et sine Spiritu Sancto et tantum humanis viribus se gubernat. 35] Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit, quomodo bona opera facere possimus. 36] Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut secundi praecepti opera facere. 37] Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil exspectat, non tolerat crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis. 38] Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, quum abest fides et fiducia erga Deum. 39] Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Ioh. 15,5. 40] Et ecclesia canit: Sine tuo numine nihil est in homine, nihil est innoxium. Art XXI. De Cultu Sanctorum. 1] De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi potest, ut imitemur fidem eorum et bona opera iuxta voacationem, ut Caesare imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad depellendos Turcas a patria. 2] Nam uterque rex ist. Sed Scriptura non docet invocare sanctos, seu petere auxilium a sanctis, quia unum Christum nobis proponit mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem. 3] Hic invocandus est, et promisit se exauditurum esse preces nostras, et hunc cultum maxime probat, videlicet ut invocetur in omnibus afflictionibus. 4] 1 Ioh. 2, 1: Si quis peccat, habemus adovcatum apud Deum etc. I. De Utraque Specie. [Article XXII] 1] Laicis datur utraque species sacramenti in coena Domini, quia hic mos habet mandatum Domini Matth. 26, 27: Bibet ex hoc omnes. 2] Ubi manifeste praecepit Christus de poculo, ut omnes bibant. 3] Ut ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum pertineat, Paulus ad Corinthos 11, 26 exemplum recitat, in quo apparet totam ecclesiam utraque specie usam esse. 4] Et diu mansit hic mos in ecclesia, nec constat, quando aut quo auctore mutatus sit, tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit approbatus. 5] Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse. 6] Idem testatur Hieronymus, qui ait: Sacerdotes eucharistiae ministrant et sanguinem Christi populis dividunt. 7] Imo Gelasius Papa mandat, ne dividatur sacramentum, dist. 2 De Consecrat., cap. Comperimus [Gelasius: “Comperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati cruoris abstineant; qui procul dubio aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire”]. 8] Tantum consuetudo non ita vetus aliud habet. 9] Constat autem, quod consuetudo contra mandata Dei introducta non sit probanda, ut testantur canones, dist. 8., cap. Veritate, cum sequentibus. 10] Haec vero consuetudo non solum contra Scripturam, sed etiam contra veteres canones et exemplum ecclesiae recepta est. 11] Quare si qui maluerunt utraque specie sacramenti uti, non fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiae. 12] Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione Christi, solet apud nos omitti processio, quae hactenus fieri solita est. II. De Coniugio Sacerdotum. [Article XXIII] 1] Publica querela fuit de exemplis sacerdotum, qui non continebant. 2] Quam ob causam et Pius Papa dixisse fertur, fuisse aliquas causas, cur ademptum sit sacerdotibus coniugium, sed multo maiores esse causas, cur reddi debeat. Sic enim scribit Platina [Platina, Vita Pii II.; “Sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias maiori restituendas videri”]. 3] Quum igitur sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare vellent, duxuerunt uxores, ac docuerunt, quod liceat ipsis contrahere matrimonium. 4] Primum, quia Paulus dicit 1 Cor. 7, 2. 9: Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem. Item: Melius est nubere, quam uri. 5] Secundo, Christus inquit Matth. 19, 12: Non omnes capiunt verbum hoc; ubi docet non omnes homines ad coelibatum idoneos esse, quia Deus creavit hominem ad procreationem, Gen. 1, 28. 6] Nec est humanae potestatis, sine singulari dono et opere Dei creationem mutare. 7] Igitur qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere matrimonium. 8] Nam mandatum Dei et ordinationem Dei nulla lex humana, nullum votum tollere potest. 9] Ex his causis docent sacerdotes sibi licere uxores ducere. 10] Constat etiam in ecclesia veteri sacerdotes fuisse maritos. 11] Nam et Paulus ait 1 Tim. 3, 2 Episcopum eligendum esse, qui sit maritus. 12] Et in Germania primum ante annos quadringentos sacerdotoes vi coacti sunt ad coelibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut archiepiscopus Moguntinus, publicaturus edictum Romani pontificis de ea re, paene ab iratis sacerdotibus per tumultum oppressus sit. 13] Et res gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum coniugia prohiberentur, sed etiam praesentia, contra omnia iura divina et humana, contra ipsos etiam canones, factos non solum a pontificibus, sed a laudatissimis synodis, distraherentur. 14] Et quum senescente mundo paulatim natura humana fiat imbecillior, convenit prospicere, ne plura vitia serpant in Germaniam. 15] Porro Deus instituit coniugium, ut esset remedium humanae infirmitatis. 16] Ipsi canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus propter imbecillitatem hominum laxandum esse dicunt, quod optandum est, ut fiat et in hoc negotio. 17] Ac videntur ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius prohibeatur coniugium. 18] Quum autem exstet mandatum Dei, quum mos ecclesiae notus sit, quum impurus coelibatus plurima pariat scandala, adulteria et alia scelera digna animadversione boni magistratus: tamen mirum est nulla in re maiorem exerceri saevitiam quam adversus coniugium sacerdotum. 19] Deus praecipit honore afficere coniugium. 20] Leges in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud ethnicos, maximis honoribus ornaverunt. 21] At nunc capitalibus poenis excruciantur, et quidem sacerdotes, contra canonum voluntatem, nullam aliam ob causam nisi propter coniugium. 22] Paulus vocat doctrinam daemoniorum, quae prohibet coniugium, 1 Tim. 44, 1 sqq. 23] Id facile nunc intelligi potest, quum talibus suppliciis prohibitio coniugii defenditur. 24] Sicut autem nulla lex humana potest mandatum Dei tollere, ita nec votum potest tollere mandatum Dei. 25] Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quae non servant promissam castitatem. Verba eius sunt haec, Lib. 1, epist. 11: Si autem perseverare nolunt aut non possunt, melius est, ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant. 26] Et aequitate quadam utuntur ipsi canones erga hos, qui ante iustam aetatem voverunt, quomodo fere hactenus fieri consuevit. III. De missa. [Article 24] 1] Falso accusantur ecclesiae nostrae, quod missam aboleant. Retinetur enim missa apud nos et summa reverentia celebratur. 2] Servantur et usitate ceremoniae fere omnes, praeterquam quod Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae sunt ad docendum populum. 3] Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos. 4] Et non modo Paulus 1 Cor. 14, 2 sq. praecipit uti lingua intellecta populo in ecclesia, sed etiam ita consitutum est humano iure. 5] Assuevit populus, ut una utantur sacramento, si qui sunt idonei; id quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum. 6] Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati. 7] Admonetur etiam homines de dignitate et usu sacramenti, quantam consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant Deo credere et omnia bona a Deo exspectare et petere. 8] Hic cultus delectat Deum, talis usus sacramenti alit peitatem erga Deum. 9] Itaque non videntur apud adversarios missae maiore religione fieri quam apud nos. 10] Constat autem hanc quoque publicam et longe maximam querelam omnium bonorum virorum diu fuisse, quod missae turpiter profanarentur, collatae ad quaestum. 11] Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus templis, a qualibus celebrentur missae tantum propter mercedem aut stipendium, quam multi contra interdictum canonum celebrent. 12] Paulus autem graviter minatur his, qui indigne tractant eucharistiam, quum ait 1 Cor. 11, 27: Qui ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 13] Itaque quum apud nos admonerentur sacerdotes de hoc peccato, desierunt apud nos privatae missae, quum fere nullae privatae missae nisi quaestus causa fierent. 14] Neque ignoraverunt hos abusus episcopi; qui si correxissent eos in tempore, minus nunc esset dissensionum. 15] Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in ecclesiam serpere. 16] Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus ecclesiae, quum hic tumultus non aliunde sumserit occasionem quam ex illis abusibus, qui tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent. 17] Magnae dissensiones de missa, de sacramento exstiterunt. 18] Fortasse dat poenas orbis tam diuturnae profanationis missarum, quam in ecclesiis tot saeculis toleraverunt isti, qui emendare et poterant et debebant. 19] Nam in Decalogo, Ex. 20, 7, scriptum est: Qui Dei nomine abutitur, non erit impunitus. 20] Et ab intitio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad quaestum collata fuisse ut missa. 21] Accessit opinio, quae auxit privatas missas in infinitum, videlicet quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato originis, et instituerit missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis, moratalibus et venialibus. 22] Hinc manavit publica opinio, quod missa sit opus delens peccata vivorum et mortuorum ex opere operato. 23] Hic coeptum est disputari, utrum una missa dicta pro pluribus tantumdem valeat, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio peperit istam infinitam multitudinem missarum. 24] De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a Scripturis Sanctis et laedant gloriam passionis Christi. 25] Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis, 26] ut ad Hebraeos, 10, 10, scriptum est: Sanctificati sumus per oblationem Iseu Christi semel. 27] Item 10, 14,: Una oblatione comsummavit in perpetuum sanctificatos. 28] Item Scriptura docet nos coram Deo iustificari per fidem in Christum, quum credimus, nobis remitti peccata propter Christum. 29] Iam si missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere operato, contingit iustificatio ex opere missarum, non ex fide, quod Scriptura non patitur. 30] Sed Christus iubet facere in sui memoriam, Luc. 22, 19. Quare missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur sacramento, recordetur, quae beneficia accipiat per Christum, et erigat et consoletur pavidam conscientiam. 31] Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse ac sentire, quod vere exhibeantur nobis. 32] Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Iudaei et impii recordari possunt. 33] Est igitur ad hoc facienda missa, ut ibi porrigatur sacramentum his, quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait: Quia semper pecco, semper debeo accipere medicinam. 34] Quum autem missa sit talis communicatio sacramenti, servatur apud nos una communis missa singulis feriis atque aliis etiam diebus, si qui sacramento velint uti, ubi porrigitur sacramentum his, qui petunt. 35] Neque hic mos in ecclesia novus est. Nam veteres ante Gregorium non faciunt mentionem privatae missae; de communi missa plurimum loquuntur. 36] Chrysostomus ait: Sacerdotum quotidie stare ad altare et alios ad communionem accersere, alios arcere. 37] Et ex canonibus veteribus apparet unum aliquem celebrasse missam, a quo reliqui presbyteri et diaconi sumpserunt corpus Domini. 38] Sic enim sonant verba canonis Nicaeni: Accipiant diaconi secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero sacram communionem. 39] Et Paulus 1 Cor. 11, 33, de communione iubet, ut alii alios exspectent, ut fiat communis participatio. 40] Postquam igitur missa apud nos habet exemplum ecclesiae, ex Scriptura et patribus, confidimus improbari eam non posse, maxime quum publicae ceremoniae magna ex parte similies usitatis serventur. Tantum numerus missarum est dissimiilis, quem propter maximos et manifestos abusus certe moderari prodesset. 41] Nam olim etiam in ecclesiis frequentissimis non fiebat quotidie missa, ut testatur Historia Triparita, lib. 9, c. 38: Rursus autem in Alexandria quarta et sexta feria Scripturae leguntur easque doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem. IV. De Confessione. [Article 25] 1] Confessio in ecclesiis apud nos non est abolita. Non enim solet porrigi corpus Domini nisi antea exploratis et absolutis. 2] Et docetur populus diligentissime de fide absolutionis, de qua ante haec tempora magnum erat silentium. 3] Docetur homines, ut absolutionem plurimi faciant, quia sit vox Dei et mandato Dei pronuntietur. 4] Ornatur potestas clavium et commemoratur, quantam consolationem afferat perterrefactis conscientiis et quod requirat Deus fidem, ut illi absolutioni tamquam voci de coelo sonanti credamus, et quod illa fides in Christum vere consequatur et accipiat remissionem peccatorum. 5] Antea immodice extollebanatur staisfactiones; fidei vero et meriti Christi ac iustitiae fidei nulla fiebat mentio. Quare in hac parte minime sunt culpandae ecclesiae nostrae. 6] Nam hoc etiam adversarii tribuere nobis coguntur, quod doctrina de poenitentia diligentissime a nostris tractata ac patefacta sit. 7] Sed de confessione docent, quod enumeratio delictorum non sit necessaria, nec sint onerandae conscientiae cura enumerandi omnia delicat, qui impossibile est omnia delicta recitare, ut testatur Psalmus 19, 13: Delicta quis intelligit? 8] Item Ieremias 17, 9: Pravum est cor hominis et inscrutabile. 9] Quodsi nulla peccata nisi recitata remitterentur, nunquam acquiescere conscientiae possent, quia plurima peccata neque vident, neque meminisse possunt. 10] Testantur et veteres scriptores enumerationem non esse necessariam. 11] Nam in decretis citatur Chrysostomus, qui sic ait: Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses; sed obedire te volo prophetae dicenti: Revela ante Deum viam tuam. Ergo tua confitere peccata apud Deum, verum iudicem, cum oratione. Delicata tua pronuncia non lingua, sed conscientiae tuae memoria etc. 12] Et glossa De Poenitentia, dist. 5, cap. Consideret, fatetur humani iuris esse confessionem. 13] Verum confessio cum propter maximum absolutionis beneficium tum propter alias conscientiarum utilitates apud nos retinetur. V. De Discrimine Ciborum. [Article XXVI] 1] Publica persuasio fuit non tantum vulgi, sed etiam docentium in ecclesiis, quod discrimina ciborum et similes traditiones humanae sint opera utilia ad promerendam gratiam et satisfactoria pro peccatis. 2] Et quod sic senserit mundus, apparet ex eo, quia quotidie instituebantur novae ceremoniae, novi ordines, novae feriae, nova ieiunia, et doctores in templis exigebant haec opera tamquam necessarium cultum ad promerendam gratiam, et vehementer terrebant conscientias, si quid omitterent. 3] Ex hac persuasione de traditionibus multa incommoda in ecclesia secuta sunt. 4] Primo obscurata est doctrina de gratia et iustitia fidei, quae est praecipua pars evangelii, et quam maxime oportet exstare et eminere in ecclesia, ut meritum Christi bene cognoscatur et fides, quae credit remitti peccata propter Christum, longe supra opera collocetur. 5] Quare et Paulus in hunc locum maxime incumbit, legem et traditiones humanas removet, ut ostendat iustiaiam Christianam aliud quiddam esse quam huiusmodi opera, videlicet fidem, quae credit peccata gratis remitti propter Christum. 6] At haec doctrina Pauli paene tota oppressa est per traditiones, quae pepererunt opinionem, quod per discrimina ciborum et similes cultus oporteat mereri gratiam et iustitiam. 7] In poenitentia nulla mentio fiebat de fide, tantum haec opera satisfactoria proponebantur; in his videbatur poenitentia tota consistere. 8] Secundo hae traditiones obscuraverunt praecepta Dei, quia traditiones longe praeferebantur praeceptis Dei. Christianismus totus putabatur esse observatio certarum feriarum, rituum, ieiuniorum, vestitus. 9] Hae observationes erant in possessione honestissimi tituli, quod essent vita spiritualis et vita perfects. 10] Interim mandata Dei iuxta vocationem nullam laudem habebant, quod paterfamilias educabat sobolem, quod mater pariebat, quod princeps regebat rempublicam. Haec putabantur esse opera mundana et imperfecta et longe deteriora illis splendidis observationibus. 11] Et hic error valde cruciavit pias conscientias, quae dolebant se teneri imperfecto vitae genere, in coniugio, in magistratibus aut aliis functionibus civilibus, mirabantur monachos et similes, et falso putabant illorum observationes Deo gratiores esse. 12] Tertio traditiones attulerunt magna pericula conscientiis, quia impossibile erat omnes traditiones servare, et tamen homines arbitrabantur has observationes necessarios esse cultus. 13] Gerson scribit multos incidisse in desperationem, quosdam etiam sibi mortem conscivisse, quia senserant se non posse satisfacere traditionibus, et interim consolationem nullam de iustitia fidei et de gratia audierant. 14] Videmus summistas et theologos colligere traditiones et quaerere “epieikeias”, ut levent conscientias; non satis tamen expediunt, sed interdum magis iniiciunt laqueos conscientiis. 15] Et in colligendis traditionibus ita fuerunt occupatae scholae et conciones, ut non vacaverit attingere Scripturam et quaerere utiliorem doctrinam de fide, de cruce, de spe, de dignitate civilium rerum, de consolatione conscientiarum in arduis tentationibus. 16] Itaque Gerson et alii quidam theologi graviter questi sunt se his rixis traditionum impediri, quominus versari possent in meliore genere doctrinae. 17] Et Augustinus onerare conscientias huiusmodi observationibus, et prudenter admonet Ianuarium, ut sciat eas indifferentere observandas esse; sic enim loquitur [Augustinus, Epist. 119 ad Ianuarium: “Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores iniungitur, indifferenter est habendum et pro eorum, inter quos vivitur, societate servandum est”]. 18] Quare nostri non debent videri hanc causam temere attigisse aut odio episcoporum, ut quidam falso suspicantur. 19] Magna necessitas fuit de illis erroribus, qui nati erant ex traditionibus male intellectis, admonere ecclesias. 20] Nam evangelium cogit urgere doctrinam in ecclesiis de gratia et iustitia fidei, quae tamen intelligi non potest, si putent homines se mereri gratiam per observationes ab ipsis electas. 21] Sic igitur docuerunt, quod per observationem traditionum humanarum non possimus gratiam mereri aut iustificari. Quare non est sentiendum, quod huiusmodi observationes sint necessarius cultus. 22] Addunt testimonia ex Scriptura. Christus Matth. 15, 3. 9 excusat apostolos, qui non servaverant usitatam traditionem, quae tamen videbatur de re non illicita, sed media esse, et habere cognationem cum baptismatibus legis, et dicit: Frustra colunt me mandatis hominum. 23] Igitur non exigit cultum inutilem. Et paulo post addit: Omne, quod intrat in os, non inquinat hominem. 24] Item Rom. 14, 17: REgnum Dei non est esca aut potus. 25] Col. 2, 16. 20. 21: Nemo iudicet vos in cibo, potu, sabbato aut die festo. 26] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: Ne attingas, ne gustes, ne contrectes? 27] Act. 15, 10 ait Petrus: Quare tentatis Deum, imponentes iugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 28] Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive Mosis, sive aliis. 29] Et 1 Tim. 4, 1-3 vocat prohibitionem ciborum doctrinam daemoniorum, quia pugnat cum evangelio talia opera instituere aut facere, ut per ea mereamur graitam, aut quod non possit existere Christianismus sine tali cultu. 30] Hic obiiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et mortificationem carnis, sicut Iovinianus. Verum aliud deprehendetur ex scriptis nostrorum. 31] Semper enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat tolerare afflictiones. 32] Haec est vera, seria et non simulata mortificatio, variis afflictionibus exerceri et crucifigi cum Christo. 33] Insuper docent, quod quilibet Christianus debeat se corporali disciplina aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et coercere, ne saturitas aut desidia exstimulet ad peccandum, non ut per illa exercitia mereamur gratiam aut satisfaciamus pro peccatis. 34] Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum paucis et constitutis diebus, sicut Christus praecipit Luc. 21, 34: 35] Cavete, ne corpora vestra graventur crapula. 36] Item Matth. 17, 21: Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi ieiunio et oratione. 37] Et Paulus ait 1 Cor. 9, 27: Castigo corpus meum et redigo in servitutem. 38] Ubi clare ostendit se ideo castigare corpus, non ut per eam disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium iuxta vocationem suam. 39] Itaque non damnantur ipsa ieiunia, sed traditiones, quae certos dies, certos cibos praescribunt cum periculo conscientiae, tamquam istiusmodi opera sint necessarius cultus. 40] Servantur tamen apud nos pleraeque traditiones, quae conducunt ad hoc, ut res ordine geratur in ecclesia, ut ordo lectionum in missa et praecipuae feriae. 41] Sed interim homines admonentur, quod talis cultus non iustificet coram Deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus rebus, si omittantur sine scandalo. 42] Haec libertas in ritibus humanis non fuit ignota patribus. 43] Nam in Oriente alio tempore servaverunt pascha quam Romae, et quum Romani propter hanc dissimiltudinem accusarent Orientem schismatis, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique similes esse. 44] Et Irenaeus inquit: dissonantia ieiunii fidei consonantiam non solvit, sicut et distinct. 12 Gregorius Papa significat, talem dissimiltudinem non laedere unitatem ecclesiae. 45] Et in Historia Tripartia, lib. 9, multa colliguntur exempla dissimilum rituum et recitantur haec verba: Mens apostolorum fuit non de diebus festis sancire, sed praedicare bonam convesationem et pietatem. VI. De Votis Monachorum [Article XXVII] 1] Quid de votis monachorum apud nos doceatur, melius intelliget, si quis meminerit, qualis status fuerit monasteriorum, quam multa contra canones in ipsis monasteriis quotidie fiebant. 2] Augustini tempore erant libera collegia; postea, corrupta disciplina, ubique addita sunt vota, ut tamquam excogitato carcere disciplina restitueretur. 3] Additae sunt paulatim supra vota aliae multae observationes. 4] Et haec vincula multis ante iustam aetatem contra canones iniecta sunt. 5] Multi inciderunt errore in hoc vitae genus, quibus, etiamsi non dessent anni, tamen iudicium de suis viribus defuit. 6] Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiamsi quidam beneficio canonum liberari possent. 7] Et hoc accidit magis etiam in monasteriis virginum quam monachorum, quum sexui imbecilliori magis parcendum esset. 8] Hic rigor displicuit multis bonis viris ante haec tempora, qui videbant puellas et adolescentes in monasteria detrudi propter victum. Videbant, quam infeliciter succederet hoc consiliu, quae scandala pareret, quos laqueos conscientiis iniiceret. 9] Dolebant auctoritatem canonum in re periculosissima omnino negligi et contemni. 10] Ad haec mala accedebat talis persuasio de votis, quam constat etiam olim displicuisse ipsis monachis, si qui paulo cordatiores fuerunt. 11] Docebant vota paria esse baptismo; docebant se hoc vitae genere mereri remissionem peccatorum et iustificationem coram Deo. 12] Imo addebant vitam monasticam non tantum iustitiam mereri coram Deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo praecepta, sed etiam consilia evangelica. 13] Ita persuadebant monasticam professionem longe meliorem esse baptismo, vitam monasticam plus mereri quam vitam magistratuum, vitam pastorum et similium, qui in mandatis Dei sine factitiis religionibus suae vocationi serviunt. 14] Nihil horum negari potest; extant enim in libris eorum. 15] Quid fiebat postea in monasteriis? Olim erant scholae sacrarum disciplinarum, quae sunt utiles ecclesiae, et sumebantur inde pastores et episcopi: nunc alia res est; nihil opus est recitare nota. 16] Olim ad discendum conveniebant: nunc fingunt institutum esse vitae genus ad promerendam gratiam et iustitiam, imo praedicant, esse statum perfectionis, et longe praeferunt omnibus aliis vitae generibus, a Deo ordinatis. 17] Haec ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius intelligi posset de hac re doctrina nostrorum. 18] Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos, quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum Dei tollere. 19] Est autem hoc mandatum Dei 1 Cor. 7, 2: Propter fornicationem habeat unusquisque uxorem suam. 20] Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio Dei cogit hos ad coniugium, qui sine singulari Dei opere non sunt excepti, iuxta illud: Non est bonum homini esse solum, Gen. 2, 18. 21] Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et ordinationi Dei. 22] Quid potest contra haec opponi? Exaggeret aliquis obligationem voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat mandatum Dei. 23] Canones docent in omni voto ius superioris excipi; quare multo minus haec vota conta mandata Dei valent. 24] Quodsi obligatio votorum nullas haberet causas, cur mutari possit: nec Romani pontifices dispensassent. Neque enim licet homini obligationem, quae simpliciter est iuris divini, rescindere. 25] Sed prudenter iudicaverunt Romani pontifices aequitatem in hac obligatione adhibendam esse; ideo saepe de votis dispensasse leguntur. 26] Nota est historia de rege Arragonum revocato ex monasterio; et exstant exempla nostri temporis. 27] Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum voti, quum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto conceptum? 28] At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est ignotum. 29] Et quotusquisque sponte et consulto vovit? Puellae et adolescentes, priusquam iudicare possunt, persuadentur ad vovendum, interdum etiam coguntur. 30] Quare non est aequum tam rigide de obligatione disputare, quum omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod inconsulto, admittitur. 31] Plerique canones rescindunt vota, ante annum quintum decimum contracta, quia ante illam aetatem non videtur tantum esse iudicii, ut de perpetua vita constitui possit. 32] Alius canon, plus concedens hominum imbecilltati, addit annos aliquot; vetat enim ante annum duodevicesimum votum fieri. 33] Sed utrum sequemur? Maxima pars habet excusationem, cur monasteria deserant, quia plurimi ante hanc aetatem voverunt. 34] Postremo, etiam si voti violatio reprehendi posset, tamen non videtur statim sequi, quod coniugia talium personarum dissolvenda sint. 35] Nam Augustinus negat debere dissolvi, 27. quaest., 1. cap., Nuptiarum; cuius non est levis auctoritas, etiamsi alii postea aliter senserunt. [Augustinus, De Bono Viduitatis: “Coniugia voventium non sunt dissolvenda”] 36] Quamquam autem mandatum Dei de coniugio videatur plerosque liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis, quod sint irrita, quia omnis cultus Dei, ab hominibus sine madato Dei institutus et electus ad promerendam iustificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait Matth. 15, 9: Frustra colunt me mandatis hominum. 37] Et Paulus ubique docet iustitiam non esse quaerendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a Deo propter Christum. 38] Constat autem monachos docuisse, quod factitiae religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et iustificationem. Quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere eet obscurrare ac negare iustitiam fidei? 39] Sequitur igitur ista vota usitata impios cultus fuisse, quare sunt irrita. 40] Nam votum impium et factum contra mandata Dei non valet; neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut canon dicit. 41] Paulus dicit Gal. 5,4: Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a graita excidistis. 42] Ergo etiam qui votis iustificari volunt, evacuantur a Christo et a gratia excidunt. 43] Nam et hi, qui votis tribuunt iustificationem, tribuunt propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet. 44] Neque vero negari potest, quin monachi docuerint se per vota et observationes suas iustificari et mereri remissionem peccatorum; imo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutari sua opera. 45] Haec si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit colligere, quorum iam ipsos monachos pudet! 46] Adhaec persuaserunt hominbus factitias religiones esse statum Christianae perfectionis. 47] An non est hoc iustificationem tribuere operibus? 48] Non est leve scandalum in ecclesia, populo proponere certum cultum ab hominibus excogitatum sine mando Dei, et docere, quod talis cultus iustificet homines. Quia iustitia fidei, quam maxime oportet tradi in ecclesia, obscurature, quum illae mirificae religiones angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis et coelibatus offunduntur oculis hominum. 49] Praeterea obsurantur praecepta Dei et versus cultus Dei, quum audiunt homines solos monachos esse in statu perfectionis, quia perfectio Christiana est serio timere Deum et rursus concipere magnam fidem et confidere propter Christum, quod habeamus Deum placatum, petere a Deo et certo exspectare auxilium in omnibus rebus gerendis iuxta vocationem; interim foris diligenter facere bona opera et servire vocationi. 50] In his rebus est vera perfectio et verus cultus Dei; non est in coelibatu aut mendicitate, aut veste cordida. 51] Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis praeconiis vitae monasticae. 52] Audit sine modo laudari coelibatum: ideo cum offensione conscientiae versatur in coniugio. 53] Audit solos mendicos esse perfectos: ideo cum offensione conscientiae retinet possessiones, negotiatur. 54] Audit consilium evangelicum esse de non vindicando: ideo alii in privata vita non verentur ulcisci; audiunt enim consilium esse, non praeceptum. 55] Alii omnes magistratus et civilia officia iudicant indigna esse Christianis. 56] Leguntur exempla hominum, qui deserto coniugio, deserta republicae adminstraione abdiderunt se in monasteria. 57] Id vocabant fugere ex mundo et quaerere vitae genus, quod Deo magis placeret; nec videbant Deo serviendum esse in illis mandatis, quae ipse tradidit, non in mandatis, quae sunt excogitata ab hominibus. 58] Bonum et perfectu vitae genus est, quod habet mandatum Dei. 59] De his rebus necesse est admonere homines. 60] Et ante haec tempora reprehendit Gerson errorem monachorum de perfectione et testatur, suis temporibus novam vocem fuisse, quod vita monastica sit status perfectionis. 61] Tam multae impiae opiniones haerent in votis: quod iustificent, quod sint perfectio Christiana, quod servent consilia et praecepta, quod habeant opera supererogationis. 62] Haec omnia quum sint falsa et inanaia, faciunt vota irrita. De Potestate Ecclesiastica. [Article XXVIII] 1] Magnae disputationes fuerunt de potestate episcoporum, in quibus nonnulli incommode commiscuerunt potestatem ecclesiasticam et potestatem gladii. 2] Et ex hac confusione maxima bella, maximi motus exstiterunt, dum pontifices, freti potestate clavium, non solum novos cultus instituerunt, reservatione casuum, violentis excommunicationibus conscientias oneraverunt, sed etiam regna mundi transferre et imperatoribus ad imere imperium conati sunt. 3] Haec vitia multo ante reprehenderunt in ecclesia homines pii et eruditi. 4] Itaque nostri ad consolandas conscientias coacti sunt ostendere discrimen ecclesiasticae potestatis et potestatis gladii, et docuerunt, utramque propter mandatum Dei religiose venerandem et honore afficiendam esse tamquam summa Dei beneficia in terris. 5] Sic autem sentiunt, potestatem clavium seu potestatem episcoporum iuxta evangelium potestatem esse seu mandatum Dei praedicandi evangelii, remittendi et retinendi peccata et administrandi sacramenta. 6] Nam cum hoc mandato Christus mittit apostolos Ioh. 20, 21 sqq.: Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos. Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis peccata, retenta sunt. 7] Marc. 16, 15: Ite, praedicate evangelium omni creaturae etc. 8] Haec potestas tantum exercetur docendo seu praedicando Verbum et porrigendo sacramenta vel multis, vel singulis iuxta vocationem, quia conceduntur non res corporales, sed res aeternae, iustitia aeterna, Spiritus Sanctus, vita aeterna. 9] Haec non possunt contingere nisi per ministerium Verbi et sacramentorum, sicut Paulus dicit Rom. 1, 16: Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credendi. 10] Itaque quum potestas ecclesiastica concedat res aeternas et tantum exerceatur per ministerium Verbi, non impedit politicam administrationem, sicut ars canendi nihil impedit politicam administrationem. 11] Nam politica administratio versatur circa alias res quam evangelium. Magistratus defendit non mentes, sed corpora et res corporales adversus manifestas iniurias, et coercet homines gladio et corporalibus poenis, ut iusitiam civilem et pacem retineat. 12] Non igitur commiscendae sunt potestates ecclesiastica et civilis. Ecclesiastica suum mandatum habet evangelii docendi et administrandi sacramenta. 13] Non irrumpat in alienum officium, non transferat regna mundi, non abroget leges magistratuum, non tollat legitimam obedientiam, non impediat iudicia de ullis civilibus ordinationibus aut contractibus, non praescribat leges magistratibus de forma reipublicae; 14] sicut dicit Christus Ioh. 18, 36: Regnum meum non est de hoc mundo. 15] Item Luc. 12, 14: Quis constituit me iudicem aut divisorem super vos? 16] Et Paulus ait Phil. 3, 2: Nostra politia in coelis est. 17] 2 cor. 10, 4: Arma militiae nostrae non sunt carnalis, sed potentia Deo ad destruendas cogitationes etc. 18] Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis officia, et iubent utramque honore afficere et agnoscere, utramque Dei donum et beneficium esse. 19] Si quam habent episcopi potestatem gladii, hanc non habent episcopi ex mandato evangelii, sed iure humano, donatam a regibus et imperatoribus ad administrationem civilem suorum bonorum. Haec interim alia functio est quam ministerium evangelii. 20] Quum igitur de iurisdictione episcoporum quaeritur, discernit debet imperium ab ecclesiastica iurisdictione. 21] Porro secundum evangelium seu, ut loquuntur, de iure divino nulla iurisdictio competit episcopis ut episcopis, hoc est, his, quibus est commissum ministerium Verbi et sacramentorum, nisi remitere peccata, item cognoscere doctrinam et doctrinam ab evangelio dissentientem reiicere et impios, quorum nota est impietas, excludere a communione ecclesiae sine vi humana, sed Verbo. 22] Hic necessario et de iure divino debent eis ecclesiae praestare obedientiam, iuxta illud Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit. 23] Verum quum aliquid contra evangelium docent aut statuunt, tunc habent ecclesiae mandatum Dei, quod obedientiam prohibet, Matth. 7, 15: Cavete a pseudoprophetis! 24] Gal. 1, 8: Si angelius de coelo aliud evangelium evangeliza- verit, anathema sit! 25] 2 Cor. 13, 8: Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate. 26] Item: Data est nobis potestas ad aedificationem, non ad destructionem. 27] Sic et canones praecipiunt, 2, 1. 7, cap. Sacerdotes, et cap. Oves. 28] Et Augustinus contra Petiliani epistolam inquit: Nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, aut contra canonicas Dei Scripturas aliquid sentiunt. 29] Si quam habent aliam vel potestatem vel iurisdictionem in cognoscendis certis causis, videlicet matrimonii aut decimarum etc., hanc habent humano iure, ubi cessantibus ordinariis coguntur principes vel inviti suis subditis ius dicere, ut pax retineatur. 30] Praeter haec disputatur, utrum episcopi seu pastores habeant ius instituendi ceremonias in ecclesia et leges de cibis, feriis, gradibus ministrorum seu ordinibus etec., condendi. 31] Hoc ius, qui tribuunt episcopis, allegant testimonium Ioh. 16, 12: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. 32] Allegant etiam exemplum apostolorum Act. 15, 20, qui prohibuerunt abstinere a sanguine et suffocato. 33] Allegant sabbatum, mutatum in diem dominicum contra Decalogum, ut videtur. Nec ullum exemplum magis iactatur quam mutatio sabbati. Magnam contendunt ecclesiae potestatem esse, quod dispensaverit de praecepto Decalogi. 34] Sed de hac quaestione nostri sic docent, quod episcopi non habent potestatem statuendi aliquid contra evangelium, ut supra ostensum est. Docent idem canones 9. distinct. 35] Porro contra Scripturam est traditiones condere aut exigere, ut per eam observationem satisfaciamus pro peccatis, aut mereamur gratiam et iustitiam. 36] Laeditur enim gloria meriti Christi, quum talibus observationibus conamur merei iustificationem. 37] Constat autem, propter hanc persuasionem in ecclesia paene in infinitum crevisse traditiones, oppressa interim doctrina de fide et iustitia fidei, quia subinde plures feriae factae sunt, ieiunia indicta, ceremoniae novae, novi honores sanctorum instituti sunt, quia arbitrabantur se auctores talium rerum his operibus mereri gratiam. 38] Sic olim creverunt canones poenitentiales, quorum adhuc in satisfactionibus vestigia quaedam videmus. 39] Item auctores traditionum faciunt contra mandatum Dei, quum collocant peccatum in cibis, in diebus et similibus rebus, et onerant ecclesiam servitute legis, quasi oporteat apud Christianos ad pomerendam iustificationem cultum esse similem Levitico, cuius ordinationem commiserit Deus apostolis et episcopis. 40] Sic enim scribunt quidam, et videntur pontifices aliqua ex parte exemplo legis mosaicae decepti esse. 41] Hinc sunt illa onera, quod peccatum mortale sit etiam sine offensione aliorum in feriis laborare manibus, quod sit peccatum mortale omittere horas canonicas, quod certi cibi polluant conscientiam, quod ieiunia sint opera placantia Deum, quod peccatum in casu reservato non possit remitti, nisi accesserit auctoritas reservantis; quum quidem ipsi canones non de reservatione culpae, sed de reservatione poenae ecclesiasticae loquantur. 42] Unde habent ius episcopi has traditiones imponendi ecclesiis ad illaqueandas conscientias, quum Petrus vetet Act. 15, 10 imponere iugum discipulis, quum Paulus dicat 2 Cor. 13, 10, potestatem ipsis datam esse ad aedificatione, non ad destructionem. Cur igitur augent peccata per has traditiones? 43] Verum exstant clare testimonia, quae prohibent condere tales traditiones ad promerendam gratiam, aut tamquam necessarias ad salutem. 44] Paulus Col. 2, 16. 20: Nemo vos iudicet in cibo, potu, parte diei festi, novilunio aut sabbatis. 45] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: Non attingas, non gustes, non contrectes? Quae omnia pereunt usu et sunt mandata et doctrinae hominum, quae habent speciem sapientiae. 46] Item ad Titum 1, 14, aperte prohibet traditiones: Non attendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum, aversantium veritatem. 47] Et Christus Matth. 15, 14. 13 inquit de his, qui exigunt traditiones: Sinite illos; caeci sunt et duces caecorum; 48] et improbas tales cultus: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. 49] Si ius habent episcopi, onerandi ecclesias infinitis traditionibus et illaqueandi conscientias, cur toties prohibet Scriptura condere et audire traditiones? Cur vocat eas doctrinas daemoniorum, 1 Tim. 4, 1? Num frustra haec praemonuit Spiritus Sanctus. 50] Relinquitur igitur, quum ordinationes, institutae tamquam necessariae aut cum opinione promerendae gratiae, pugnent cum evangelio, quod non liceat ullis episcopis tales cultus instituere aut exigere. 51] Necesse est enim in ecclesiis retinerei doctrinam de libertate Christiana, quod non sit necessaria servitus legis ad iustificationem, sicut in Galatis, 5, 1, scriptum est: Nolite iterum iugo servitutus subiici. 52] Necesse est retineri praecipuum evangelii locum, quod gratiam per fidem in Christum gratis consequamur, non propter certas observationes aut propter cultus ab hominibus institutos. 53] Quid igitur sentiendum est de die dominico et similibus ritibus templorum? Ad haec respondent, quod liceat episcopis seu pastoribus facere ordinationes, ut res ordine gerantur in ecclesia, non ut per illas mereamur gratiam, aut satisfaciamus pro peccatis, aut obligentur conscientiae, ut iudicent esse necessarios cultus, ac sentiant se peccare, quum sine offensione aliorum violant. 54] Sic Paulus 1 Cor. 11, 5.6 ordinat, ut in congregatione mulieres velent capita, 1 Cor. 14, 30, ut ordine audiantur in ecclesia interpretes etc. 55] Tales ordinationes convenit ecclesias propter caritatem et tranquillitatem servare eatenus, ne alius alium offendat, ut ordine et sine tumultu omnia fiant in ecclesiis, 1 Cor. 14, 40; cf. Phil. 2, 14; 56] verum ita, ne conscientiae onerentur, ut ducant res esse necessarias ad salutem, ac judicent se peccare, quum violant eas sine aliorum offensione; sicut nemo dixerit peccare mulierem, quae in publicum non velato capite procedit sine offensione hominum. 57] Talis est observatio diei dominici, paschatis, pentecostes et similium feriarum et rituum. 58] Nam qui iudicant ecclesiae auctoritate pro sabbato insitutam esse diei dominici observationem tamquam necessariam, longe errant. 59] Scriptura abrogavit sabbatum, quae docet omnes ceremonias Mosaicas post revelatum evangelium omitti posse. 60] Et tamen quia opus erat constituere certum diem, ut sciret populus, quando convenire deberet, apparet ecclesiam ei rei destinasse diem dominicum, qui ob hanc quoque causam videtur magis placuisse, ut haberent homines exemplum Christianae libertatis, et scirent nec sabbati nec alterius diei observationem neccessariam esse. 61] Exstant prodigiosae disputationes de mutatione legis, de ceremoniis novae legis, de mutatione sabbati, quae omnes ortae sunt ex falsa persuasione, quod oporteat in ecclesia cultum esse similem Levitico, et quod Christus commiserit apostolis et episcopis excogitare novas ceremonias, quae sint ad salutem necessariae. 62] Hi errores serpserunt in ecclesiam, quum iustitia fidei non satis clare doceretur. 63] Aliqui disputant diei dominici observationem non quidem iuris diviniesse, sed quasi iuris divini; praescribunt de feriis, quatenus liceat operari. 64] Huiusmodi disputationes quid sunt aliud nisi laquei conscientiarum? Quamquam enim conentur epiikeizare traditiones, tamen nunquam potest aequitas deprehendi, donec manet opinio necessitatis, quam manere necesse, est, ubi ignorantur iustitia fidei et libertas Christiana. 65] Apostoli iusserunt, Act. 15, 20, abstinere a sanguine. Quis nunc observat? Neque tamen peccant, qui non observant, quia ne ipsi quidem apostoli voluerunt onerare conscientias tali servitute, sed ad tempus prohibuerunt propter scandalum. 66] Est enim perpetua voluntas evangelii consideranda in decreto. 67] Vix ulli canones servantur accurate et multi quotidie exolescunt apud illos etiam, qui diligentissime defendunt traditiones. 68] Nec potest conscientiis consuli, nisi haec aequitas servetur, ut sciamus eos sine opinione necessitatis servari nec laedi conscientias, etiamsi traditiones exolescant. 69] Facile autem possent episcopi legitimam obedientiam retinere, si non urgerent servare traditiones, quae bona conscientia servare non possunt. 70] Nunc imperant coelibatum, nullos recipiunt, nisi iurent se puram evangelii doctrinam nolle docere. 71] Non petunt ecclesiae, ut episcopi honoris sui iactura sarciant concordiam; quod tamen decebat bonos pastores facere. 72] Tantum petunt, ut iniusta onera remittant, quae nova sunt et praeter consuetudinem ecclesiae catholicae recepta. 73] Fortassis initio quaedam consitutiones habuerunt prohabiles causas; quae tamen posterioribus temporibus non congruunt. 74] Apparet etiam quasdam errore receptas esse. Quare pontificiae clementiae esset illas nunc mitigare, quia talis mutatio non labefacit ecclesiae unitatem. Multae enim traditiones humanae tempore mutatae sunt, ut ostendunt ipsi canones. 75] Quodsi non potest impetrari, ut relaxentur observationes, quae sine peccato non possunt praestari, oportet nos regulam apostolicam, Act. 5, 29, sequi, quae praecipit, Deo magis obedire, quam hominbus. 76] Petrus vetat episcopos dominari et ecclesiis imperare, 1 Petr. 5, 3. 77] Nunc non id agitur, ut dominatio eripiatur episcopis, sed hoc unum petitur, ut patiantur evangelium pure doceri, et relaxent paucas quasdam obseravtiones, quae sine peccato servari non possunt. 78] Quodsi nihil remiserint, ipsi viderint, quomodo Deo rationem reddituri sint, quod pertinacia sua causam schismati praebent. Epilogus 1] Hi sunt praecipui articuli, qui videntur habere controversiam. Quamquam enim de pluribus abusibus dici poterat, tamen, ut fugeremus prolixitatem, praecipua complexi sumus, ex quibus cetera facile iudicari possunt. 2] Magnae querelae fuerunt de indulgentiis, de peregrinationibus, de abusu excommunicationis. Parochiae multipliciter vexabantur per stationarios. Infinitae contentiones erant pastoribus cum monachis de iure parochiali, de confessionibus, de sepulturis, de extraordinariis concionibus et de aliis innumerabilibus rebus. 3] Huiusmodi negotia praetermisimus, ut illa, quae sunt in hac cause praecipua, breviter proposita facilius cognosci possent. 4] Neque hic quidquam ad ullius contumeliam dictum aut collectum est. 5] Tantum ea recitata sunt, quae videbantur necessario dicenda esse, ut inteligi possit, in doctrina ac ceremoniis apud nos nihil esse receptum contra Scripturam aut ecclesiam catholicam, quia manifestum est, nos diligentissime cavisse, ne qua nova eet impia dogmata in ecclesias nostras serpent. 6] Hos articulos supra scriptos voluimus exhibere iuxta edictum Caesareae Maiestatis, in quibus confessio nostra exstaret et eorum, qui apud nos docent, doctrinae summa cerneretur. 7] Si quid in hac confessione desiderabitur, parati sumus latiorem informationem, Deo volente, iuxta Scripturas exhibere. 8] Caesareae Maiestatis Vestrae fideles et subditi: 9] Iohannes, Dux Saoniae, Elector. 10] Georgius, Marchio Brandenburgensis. 11] Ernestus, Dux Lunenburgensis. 12] Philippus, Landgravius Hessorum. 13] Iohannes Fridericus, Dux Saxoniae. 14] Franciscus, Dux Lunenburgensis. 15] Volfgangus, Princeps ab Anhalt. 16] Senatus Magistratusque Nurnbergensis. 17] Senatus Reutlingensis.
The Confession of Faith:Which Was Submitted to His Imperial Majesty Charles V At the Diet of Augsburg in the Year 1530. by Philip Melanchthon, 1497-1560 German Text Vorrede. Alleerdurchlauchtister, grossmaechtigster, unueberwindlichster Kaiser, allergnaedigster Herr! Als Eure Kaiserlich Majestaet kurz verschienener [abgelaufener] Zeit einen gemeinen Reichstag allhier gen Augsburg gnaediglich ausgeschrieben mit Anzeige und ernstem Begehr, von Sachen, unsern und und des christlichen Namens Erbfeind, den Tuerken, betreffend, und wie demselben mit beharrlicher Hilfe stattlich widerstanden, auch wie der Zwiespalte halben in dem heiligen Glauben und der christlichen Religion gehandelt moege werden, zu ratschlagen und Fleiss anzukehren, alle eines jeglichen Gutduenken, Opinion und Meinung zwischen uns selbst in Liebe und Guetigkeit zu hoeren, zu ersehen und zu erwaegen und dieselben zu einer einigen christlichen Wahrheit zu bringen und zu vergleichen, alles, so zu beiden Teilen nicht recht ausgelegt oder gehandelt waere, abzutun und durch uns alle eine einige und wahre Religion anzunehmen und zu halten, und wie wir alle unter einem Christo sind und streiten, also auch alle in einer Gemeinschaft, Kirche und Einigkeit zu leben; Und wir, die unten benannten Kurfuerst und Fuersten samt unsern Verwandten, gleich andern Kurfuersten, fuerstne und Staenden dazu erfordert: so haben wir uns darauf dermassen erhoben, dass wir sonder Ruhm mit den ersten hierher gekommen. Und alsdann auch E. K. M. zu untertaenigster Folgtuung beruehrten E. K. M. Ausschreibens und demselben gemaess dieser Sache halben, den Glauben beruehrend, an Kurfuersten, Fuersten, und Staende insgemein gnaediglich, auch mit hoechstem Fleiss und erenstlich begehrt, dass ein jeglicher vermoege vorgemeldeten E. K. M. Ausschreibens sein Gutduenken, Opinion und Meinung derselben Irrungen, Zwiespalte und Missbraeuche halben usw. zu Deutsch und Latein in Schrift stellen und ueberantworten sollte; darauf dann nach genommenem Bedacht und gehaltenem Rat E. K. M. an vergangenem Mittwoch ist vorgetragen worden, als wollten wir auf unserm Teil das Unsere vermoege E. K. M. Vortrags in Deutsch und Latein auf heute, Freitag, uebergeben: hierum und E. K. M. zu untertaenigstem Gehorsam ueberreichen und uebergeben wir unserer Pfarrherren, Prediger und ihrer Lehren, auch unsers Glaubens Bekenntnks, was und welchergestalt sie aus Grund goettlicher Heiliger Schrift un insern Landen, Fuerstentuemern, Herrschaften, Staedten und Gebieten predigen, lehren, halten und Unterrlicht tun. Und sind gegen E. K. M., unsern allegnaedigsten Herrn, wir in aller Untertaenigkeit erboetig, so die andern Kurfuersten, Fuersten und Staende dergleichen gezwiesachte schriftliche Uebergebung ihrer Meinung und Opinion in Latein und Deutsch jetzt auch tun werden, dass wir uns mit ihren Leibden und ihnen gern von von bequemen, gleich maessigen Wegen unterreden und derselben soviel der Gleichheit nach immer moeglich, vereinigen wollen, damit unser beiderseitiges, als Parte, schriftliches Vorbringen und Gebrechen zwischenuns selbst in Liebe und Guetigkeit gehandelt und dieselben Zwiespalte zu einer einigen wahren Religion, wie wir alle unter einem Christo sind und streiten und Christum bekennen sollen, alles nach Laut ostgemeldeten E. K. M. Ausschreibens und nach goettlicher Wahrheit gefuehrt moegen werden. Als [wie] wir denn auch Gott den Allmaechtigen mit hoechster Demut anrufen und bitten wollen, seine goettliche Gnade dazu zu verliehen. Amen. Wo aber bei unsern Herren, Freunden und besonders den Kurfuersten, Fuersten und Staenden des andern Teils die Handlung vermassen, wie E. K. M. Ausschreiben vermag, unter uns selbst in Liebe und Guetigkeit bequeme Handlung nicht [*vermag (“bequeme Handlung unter uns selbst in iebe und Guetigkeit”) nicht] versangen noch erspriesslich sein wollte, als doch an uns in keinem, das mit Gott und Gewissen zu christlicher Einigkeit dienstlich sein kann oder mag, erwinden soll; wie E. K. M. auch gemeldete unsere Freunde, die Kurfuersten, Fuersten, Staende und ein jeder Liebhaber christlicher Religionen, dem diese Sachen vorkommen, aus nachfolgenden unsern und der Unsern Bekenntnissen gnaediglich, um ein Konzilium fleissigen und Anhaltung tun wollten; und vor einem Jahr auf dem letzten Reichstag zu Speier vermoege einer schriftlichen Instruktion Kurfuersten, Fuersten und Staenden des Reichs, durch E. K. M. Statthalter im Reich, Koeniglich Wuerden zu Ungarn und Boehmen usw. samt E. K. M. Orator und verordneten Kommissarien dies unter andern haben vortragen und anzeigen lassen, dass E. K. M. derselben Statthalter, Amtsverwalter und Raete des kaiseum ein Konzilium fleissigen und Anhaltung tun wollten; und vor einem Jahr auf dem letzten Reichstag zu Speier vermoege einer schriftlichen Instruktion Kurfuersten, Fuersten und Staenden des Reichs, durch E. K. M. Statthalter im Reich, Koeniglich Wuerden zu Ungarn und Boehmen usw. samt E. K. M. Orator und verordneten Kommissarien dies unter andern haben vortragen und anzeigen lassen, dass E. K. M. derselben Statthalter, Amtsverwalter und Raete des kaiserlichen Regiments, auch der abwesenden Kurfuersten, Fuersten und Staende Botschafter, so auf dem ausgeschriebenen Reichstag zu Regensburg ersammelt gewesen, Gutduenken, das Generalkonzilium belangend, nachgedacht und solches anzusetzen auch fuer fruchtbar erkannt; und weil sich aber diese Sachen zwischen E. K. M. und dem Papst zu gutem, christlichem Verstand schicken, dass E. K. M. gewiss waere, dass durch den [*Papst das Generalkonzilium zu halten nicht geweigert: so waere E. K. M. gnaediges Erbeiten zu fordern und zu handeln, dass der] Papst solch Generalkonzilium neben E. K. M. zum ersten auszuschreiben bewilligen und daran kein Mangel erscheinen sollte. Soerbieten gegen E. K. M. wir uns hiemit in aller Untertaenigkeit und zum Ueberfluss, in beruehrtem Fall ferner auf ein solch gemein, frei christlich Konzilium, darauf auf allen Reichstagen, so E. K. M. bei Ihrer Regierung im Reich gehalten, durch Kurfuersten, fuersten und Staende aus hohen und tapfern Bewegungen geschloffen, an welches auch zusamt E. K M. wir uns von wegen dieser grosswichtigsten Sache in rechtlicher Weise und Form verschienener [abgelaufener] Zeit berufen und appelliert haben, der wir hiemet nochmals anhaengig bleiben und uns durch diese oder nachfolgende Handlung (es werden den diese zwiespaltigen Sachen endlich in Liebe und Guetigkeit, laut E. K. M. Ausschreibens, gehoert, erwogen, beigelegt und zu einer christlichen Einigkeit verglichen) nicht zu begeben wissen, davon wir hiemit oeffentlich bezeugen und protestieren. Und sind das unsere und der Unsern Bekenntnisse, wie unterschiedlich von Artikel zu Artikel hernach folgt. Der I. Artikel. Von Gott. Erstlich wird eintraechtiglich gelehrt und gehalten, laut des Beschlusses Concilii Nicaeni, dass ein einig goettlich Wesen sei, welches genannt wird und wahrhaftiglich ist Gott, und sind doch drei Personen in demselben einigen goettlichen Wesen, gleich gewaltig, gleich ewig, Gott Vater, Gott Sohn, Gott Heiliger Geist, alle drei ein goettlich Wesen, ewig, ohne Stuecke, ohne Ende, unermesslicher Macht, Weisheit und Guete, ein Schoepfer und Erhalter aller sichtbaren und unsichtbaren Dinge. Und wird durch das Wort Persona verstanden nicht ein Stueck, nicht eine Eigenschaft in einem andern, sondern das selbst besteht, wie denn die Vaeter in dieser Sache dies Wort gebraucht haben. Derhalben werden verworfen alle Ketzereien, so diesem Artikel zuwider sind, als Manichaei, die zwei Goetter gesetzt haben, einen boesen und einen guten; item Valentiniani, Ariani, Eunomiani, Mahometisten und alle dergleichen, auch Samosateni, alte und neue, so nur eine Person setzen und von diesen zweien, Wort und Heiligem Geist, Sophisterei machen und sagen, dass es nich muessen unterscheidene Personen sein, sondern Wort bedeute leiblich Wort oder Stimme, und der Heilige Geist sei erschaffene Regung in Creaturen. Der II. Artikel. Von der Erbsuende. Weiter wird bei uns gelehrt, dass nach Adams Fall alle Menschen, so natuerlich geboren werden, in Suenden empfangen und geboren werden, das ist, dass sie alle von Mutterliebe an voll boeser Lust und Reigung sind und keine wahre Gottesfurcht, keinen wahren Glauben an Gott von Nature haben koennen; das auch dieselbe angeborne Seuche und Erbsuende wahrhaftiglich Suende sei und verdamme alle die unter ewigen Gotteszorn, so nicht durch die Taufe und Heiligen Geist wiederum neugeboren werden. Hieneben werden verworfen die Pelagianer und andere, so die Erbsuende nicht fuer Suende haben, damit sie die Natur fromm machen durch natuerliche Kraefte, zu Schmach dem Leiden und Verdienst Christi.